Lucius Afranius Auli filius (natus circa annum 112 a.C.n. – mortuus est 46 a.C.n.) fuit senator consularis Romanus . Anno 60 a.C.n. cum Quinto Caecilio Metello Celere consulatum gessit. Homo novus humili genere natus fuisse videtur qui Pompei commendatione patrocinioque cursum honorum cucurrit.
Legatus et amicus fidelis Gnaei Pompei Magni fuit quem in Hispaniam adversus Sertorium[1], in Asiam adversus Mithridatem et Tigranen (65-63 a.C.n.)[2] secutus, consulatum patrocinio et impendio[3] eius ad annum 60 a.C.n. adeptus, etiam in Bello Civili pro eo pugnavit. Anno 49 a.C.n. cum Petreio legionibus Pompei in Hispania citeriore praeerat cum Caesar contra eas processit. Ad Leridam victus et a victore benigne dimissus tamen postea rebellavit : primum in Thessalia unde post pugnam ad Pharsaliam Corcyram apud Catonem Minorem traiecit[4]. Iterum in Africa ubi apud Thapsum victus atque mox captus iussu Caesaris[5] occisus est.
Apud auctores antiquos Afranius ignaviae famam secum ferebat adeo ut Dio Cassius non dubitarit scribere[6] eum in saltando meliorem fuisse quam in omni alia re : nam quamquam Pompei patrocinio consul factus erat, nulli auxilio ei fuit in consulatu postquam plerique senatores acta Pompei in Oriente rata facere recusarunt. Similis[7] contemptus et in Ciceronis scriptis invenitur qui eum pretio consulatum emisse nec tamen quid sit consul scire in epistula quadam ad Atticum missa scribebat[8]. Ineunte bello civili Afranius fortasse non tam acriter atque saeviter adversus Caesarianos pugnarat atque Petreius et Caesar nobis rettulit[9] apud Pharsaliam in castris Pompeianis fuisse quosdam qui Afranium accusarent quod exercitum in Hispania prodidisset. Cui opinioni non adsentiebat ipse Caesar.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search